Epistola II ad Timotheum*

Caput 3: Versus 2

Seipsos amantes.Non Dominum, ut Petrus, qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens:Tu scis quia amo te.Unde et Dominus ei oves pascendas credidit: quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non quaerit sua, sed quae Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice haec quae sequuntur mala oriuntur.Ingrati.Illi sunt ingrati qui corrigentibus mala pro bonis reddunt.
(* Traductions européennes)